Second damage: mortal falls block remitted peace and Spirit-gifts; lighter faults do not
Atrocious falls bind God’s goodwill: while they last, remission-sense, conscience-peace, and Spirit-gifts are blocked.
Daily lighter faults leave ordinary saving testimonies flowing—though even they deserve unworthiness by nature.
Latin
XLIX. Deinde quum renati vitio suo in atrocia peccata labuntur, tunc benevolentia Dei erga ipsos ita ligata & impedita est, per obicem quem eorum peccata illi ponunt, ut non possit, hoc statu durante, in eos referre remissionem peccatorum, aut pacem & gaudium conscientiae, & similia Spiritus Sancti dona. Nihil tale vero sequitur ex levioribus & quotidianis fidelium peccatis, quae non obstant quominus Deus semper promptus & paratus maneat ad conferendum in eos solita atque ordinaria gratiae suae salutaris effecta & testimonia; nimirum fiduciam remissionis peccatorum, pacem con-scientiae, & laetitiam spiritualem: quamvis peccata etiam levissima, ex se & sua natura, nos reddant incapaces & indignos gratiae divinae donis.