Theological Theses · §1327 · Louis Le Blanc de Beaulieu

Why the difference: mortal falls quit covenant-necessary obedience; lighter faults do not

Mortal falls break the obedience required by the covenant for further gifts and the beatific vision—until extraordinary practical repentance.

Lighter infirmity-slips leave that precise salvation-obedience standing: Spirit-walk and whole-hearted following still named.

Latin

L. Hujus vero discriminis inter utriusque generis peccata rationem esse dicit, quod renati in atrocia, & conscientiam vastantia peccata prolapsi, praestare desinunt eam obedientiam quam foedus gratiae a nobis exigit, ut necessariam ad consequenda ulte-riora gratiae dona in hac vita, & ad obtinendam visionem Dei beatificam in vita fu-tura. Adeoque quamdiu fideles & renati gravibus & atrocibus illis peccatis impliciti manent, incapaces sunt istorum beneficiorum, non tantum demerito suo, sed etiam secundum sententiam foederis gratiae, donec per singularem, extraordinariam, & perfecte practicam poenitentiam ad Deum redeant, & omnem hujusmodi malignitatem actionum suarum ex adverso oculorum Dei amoveant. At quando electi & justificati leviora illa peccata, ex inadvertentia, aut infirmitate committunt, non desinunt prae-stare obedientiam illam, quam foedus gratiae, ut praecise necessariam ad salutem exigit. Atque iis non obstantibus, dicuntur secundum spiritum ambulare; imo & Deum toto corde sequi, & incedere in omnibus mandatis & constitutionibus Domini incul-pate.

Report a mistake in this passage