Second effect: multiple loss of intenseness of inherent faith, hope, and charity
Second mortal effect: grace inherent by the Spirit is multiply diminished.
faith, hope, and love that are within habits are not erased, yet weakened outwardly in fervor and inwardly in entity—within a room for opposing actions to restore
Latin
LI. Secundum effectum peccati gravioris, quod mortale appellat, & quo dif-ferre dicit a peccatis levioribus, quae venialia dicuntur, est multiplex gratiae per Spiri-tum Sanctum nobis inhaerentis amissio. Quamvis enim per peccata etiam graviora, non omnino deleantur & tollantur, juxta ipsum, habitus fidei, spei, & charitatis, multum tamen per illa minuuntur & debilitantur, idque non tantum, ut ait, extrin-sece quoad fervorem & facilitatem, seu promptitudinem his habitibus utendi; sed etiam intrinsece, quoad ipsam eorum entitatem. Habent enim, inquit, hi habitus sufficientem latitudinem, intra quam sicut de facto augentur, ita etiam remitti possunt per actus contrarios.