Habit remnants may remain, but justifying acts and peace cease in mortal falls—not in lighter slips
Even if habit-remnants linger after capital falls, acts of justification and peace stop
Infirmity’s lighter slips leave faith, hope, and Spirit-wrought confidence still acting with mercy-trust and pardon-sense.
Latin
LII. Ac praeterea quamvis reliquias habituum istorum manere doceat etiam in iis qui gravissime peccant, monet tamen eorum praecipuos actus & operationes in illis cessare, atque intercidere. Nec enim in eo statu, fidei justificantis, & fiduciae ac spei de propria salute, & remissione peccatorum suorum, actus ab iis exerceri posse, & spiritualem consolationem ac pacem retineri. Nihil vero tale renatis accidit, quum in peccata leviora ex infirmitate labuntur: Nec enim ejusmodi peccata impediunt, quominus fides & spes, sanctaque illa fiducia, quam Spiritus Sanctus nobis ingenerat, solitos actus in iis exerceant: sed cum talibus peccatis simul in iis manent misericordia divinae fiducia, & salutis certa spes, ac remissionis peccatorum suorum sensus ac per-suasio.