Third effect: present fitness for heaven lost in mortal guilt—not by lighter faults under grace
Third mortal effect: present kingdom-fitness is lost while defilement and unfinished course remain.
Under grace’s providence, lighter faults alone do not strip that fitness—even if death finds someone only in them.
Latin
LIII. Denique docet tertium effectum peccati mortalis esse, quod homo justificatus, quum ejus reatum contrahit, praesentem aptitudinem ad ingrediendum regnum coelo-rum amittat: quoniam in illud regnum non intrabit aliquid coinquinatum, aut abo-minationem faciens: & coelestis corona non imponitur nisi iis qui bonum certamen certarunt, & cursum suum in fide & sanctitate consummarunt, adeoque ineptus est ad hanc coronam adeundam quiquis impietatis operibus adhuc adhaerescit. Quamvis autem peccata quaelibet quantumvis levia exclusionem e regno coelesti, ex justitiae rigore mereantur, tamen juxta providentiae divinae administrationem sub foedere gratiae, peccata istius generis praesentem aptitudinem ad coeleste illud regnum ingre-diendum non tollunt: Sed si mors hominem in hujusmodi tantum peccato depre-hendat, non propterea coelo excluditur, & privatur aeterna gloria & beatitudine.