Augustana theologians: all sins mortal by nature; in regenerate some mortiferous, some not
Lutheran consensus: every sin mortal by nature—none venial in the unregenerate.
In the regenerate they still mark mortiferous or reigning falls (against conscience, from malice) versus non-mortiferous infirmity slips that do not cast out Spirit and faith.
Latin
LIV. Quod spectat Theologos Confessionis Augustanae, in eo quoque omnes con-veniunt omnia peccata esse natura sua mortalia, adeoque in irregenitis nullum esse pec-catum veniale. Verum in regenitis peccata quaedam mortalia, seu mortifera potius dici posse, quoniam eos novo mortis aeternae reatu involvunt, ac vitam in eis spiritualem extin-guunt: alia vero venialia, seu potius non mortifera, quoniam ad mortem illis non imputantur, sed propter Christum benigne condonantur. Prioris generis, juxta illos, est peccatum omne contra conscientiam, & ex malitia profectum; posterioris vero, peccata infirmitatis, pravae concupiscentiae, & similes humani lapsus. Cum hac au-tem distinctione coincidere volunt alteram illam, qua peccatum distinguitur in regnans & non regnans. Ac per peccatum mortale, sive regnans, docent renatos excutere fidem & Spiritum Sanctum, ac amittere gratiam & vitam aeternam: minime vero in haec mala incurrere per peccata quae venialia dicuntur.