Gerhard: venial and mortal depend on God's mercy, not the act
Gerhard: ‘venial/mortal’ labels track Trinitarian mercy toward the regenerate, not the act’s nature under law.
Four marks of resisting infirmity, then four cautions—prefer ‘mortiferous/reigning’ and ‘infirmity-falls’ over the Roman names.
Latin
LV. Qua de re tota prolixe agit Joannes Gerhardus in locis Theologicis, ubi circa hanc distinctionem mentem suam explicat his verbis. Quod peccata quaedam dicuntur venialia, quaedam tantum mortalia, id non fit propter naturam peccatorum, sed propter misericordiam Patris, meritum Filii, & sanctificationem Spiritus; ac respicit haec divisio non omnes homines in genere, sed tantum renatos; nec desumenda est ex lege, quae omnia peccata qualiacunque & quantulacunque sint, accusat & damnat; sed ex Evan-gelio, quod ostendit credentibus in Christum peccata infirmitatis, ignorantiae, & pravas concupiscentias non imputari, si eis resistant, hoc est, si renati 1. Haec mala in corde habitantia agnoscant: 2. De illis serio doleant: 3. Merito Mediatoris velut umbra-culo tegi petant & credant: 4. Frena eis nequaquam laxent, sed Spiritu eis resistant, crucifigentes carnem cum concupiscentiis. Ex quibus omnibus apparet, 1. In non re-natis nulla esse peccata venialia, sed omnia mortalia: 2. Venialia peccata esse talia non ex natura ipsius actus, sed ex conditione personae delinquentis, quae si est in Christo per fidem, peccata infirmitatis teguntur: 3. Nomen mortalis peccati non esse satis commodum, dicendum potius erat mortiferum ac regnans: 4. Nec venialium pecca-torum nomen satis commodum est, dicenda potius erant peccata infirmitatis, lapsus hu-mani, pravae concupiscentiae, &c. Neque enim ideo dicuntur venialia, quod in se & ex se venia sint digna; sed quod Deus credentibus ea dimittere veniaque dignetur. Tom. 2, tract. 13. de Peccatis actualibus, cap. 19, num. 92.