Theological Theses · §1339 · Louis Le Blanc de Beaulieu

Many Protestants keep a sound sense of mortal and venial sin

Augustana across the board, and some Reformed, keep a good-sense mortal/venial vocabulary.

Mortal = a guilt that destroys conscience and brings new death; venial = lighter faults compatible with peace, pardon-sense, and heaven-fitness even at death.

Latin

LXII. Praeterea patet ex dictis plurimos ex Protestantibus, nempe Theologos omnes Confessionis Augustanae, & nonnullos ex ipsis Reformatis, distinctionem peccati in mortale & veniale bono sensu sumptam admittere, & peccata mortalia singulari qua-dam ratione vocare peccata graviora atque atrociora, quae conscientiam vastant, & novo mortis aeternae reatu actu involvunt ipsos renatos & justificatos, quum in ea in-currunt: venialia vero peccata illa leviora, quae cum bona conscientia & sensu remis-sionis peccatorum consistere possunt, & per quae persona fidelis novo mortis aeternae reatu non obstringitur, nec inepta sit quae in regnum coelorum admittatur, etsi in aliquo tali peccato moriatur.

Report a mistake in this passage