Theological Theses · §1341 · Louis Le Blanc de Beaulieu

First Protestant reason: every sin defiles; nothing defiled enters heaven apart from mercy

First proof: shut out mercy, and even the lightest fault forever bars heaven—so by nature it is mortal.

Defilement is universal; nothing unclean enters; cleansing and pardon alone reopen the gate.

Latin

LXIV. Rationes autem praecipuae quibus nituntur hae sunt. Et primo quidem omnia peccata ex se & sua natura mortalia esse probant, ex eo quod peccata etiam levissima, seclusa Dei misericordia & gratiosa condonatione, peccantem regno coe-lesti in perpetuum excludunt, ac proinde poenae aeternae mancipant. Quod enim peccato competit seclusa Dei misericordia, illi proculdubio natura sua & per se com-petit. Jam vero peccatum omne, quantumlibet leve videatur, in perpetuum regno coelesti excludere, seclusa Dei misericordia, inde manifestum est, quod peccatum quodlibet etiam levissimum, peccantem maculat atque coinquinat. Nihil autem coinquinatum ingreditur in regnum coelorum. Adeoque etiam ille qui vel levissime peccavit regnum coelorum intrare non potest, nisi prius Deus illum misericorditer emundet, & peccatum ei gratiose condonet.

Report a mistake in this passage