Theological Theses · §1342 · Louis Le Blanc de Beaulieu

Second reason: after judgment every unrepented sin—even idle words—meets eternal penalty

Second proof: post-judgment, no temporal penalties remain—so idle words in the impenitent meet everlasting pain.

If God justly forever-punishes them, they deserve it; theologians already say he punishes below desert—so ‘mortal’ fits.

Latin

LXV. Praeterea peccata quaelibet, utut levia nobis appareant, post diem judicii, in impoenitentibus poena aeterna punientur; juxta illud Christi apud Matthaeum, Dico autem vobis, quoniam omne verbum otiosum quod locuti fuerint homines, reddent ra-tionem de eo in die judicii. Nec enim post diem judicii ullus locus erit poenis tem-poralibus. Si autem peccata quaevis possunt poena aeterna puniri, & de facto punien-tur in impoenitentibus, proculdubio poena tali digna sunt, & aeternam poenam me-rentur; alioqui Deus injuste ageret, peccatum puniens graviori poena quam ipsi de-beatur: cum contra communis sit sententia Theologorum, Deum peccatores punire infra condignum. Omne autem peccatum quod aeterna poena dignum est mortale dici & vocari potest.

Report a mistake in this passage