Bringing to repentance and generating living faith suffices—no separate temporal absolving sentence required
Grace that brings true repentance and living faith is enough for actual absolution and reconciliation.
No extra temporal courtroom sentence—any more than guilt needed a fresh condemning sentence.
Latin
XIV. Proinde ut peccata homini remittantur, & ab iis censeatur apud Deum absolutus, ac Deo reconciliatus, sufficit ut Deus per gratiam suam peccatorem ad veram poenitentiam adducat, illique fidem vivam & efficacem ingeneret. Hoc enim posito, statim cessat homo obnoxius esse maledictioni & irae divinae, & incipit esse Deo gratus & acceptus ad vitam aeternam, vi alterius illius jam memoratae legis ab aeterno a Deo sancitae. Nec opus est praeterea alia quadam Dei actione, per quam remissio peccatorum in homine producatur proxime & immediate: aut ut Deus in tempore sententiam quandam pronuntiet, per quam peccator iste in singulari declaretur a Deo absolutus, & in gratiam a Deo receptus. Nec enim talis sententia magis necessaria est, ut homo apud Deum reus esse desinat, quam opposita quadam sententia opus est, ut homo post peccatum admissum, apud Deum reus poenae aeternae fiat. Cum ad utrumque abunde satis sit aeternum Dei decretum circa tum peccatores, tum poenitentes & fideles constitutum, & Evangelio solenniter promulgatum.