Theological Theses · §1369 · Louis Le Blanc de Beaulieu

Believers have a ready remedy for future falls—not already-remitted futures; Maresius’s dangerous speech

Ready Christ-remedy for future falls requires renewed faith-repentance acts—not already-done pardon.

Even Maresius’s ‘extend justification by new faith-acts’ implies pre-act non-application; bold statements invite calumny

Latin

XXIV. Verum est quidem illos qui fide Christum amplexi sunt, in Christo paratum remedium habere ad peccata etiam futura: hoc est illos certos esse posse, quod quum in peccata quaelibet inciderint, eorum veniam & condonationem sint per Christi mortem adepturi, modo per renovatos poenitentiae & fidei actus ad eam confugiant, ut panaceam illam ad novum istud malum quo prementur applicent. Sed inde non sequitur peccata futura jam illis remissa esse, sed solum per Christi gratiam remittenda, modo illi sibi non desint. Neque aliud sibi velle videntur illi ipsi qui aliter ac nos hac parte loquuntur: cum dicant per varios fidei actus subinde elicitos, nostram absolutionem & justificationem applicari & extendi ad quotidiana nostra peccata, reflectendo versus meritum Christi, & reconciliationem nobis in eo partam & oblatam. Ut videre est apud Samuelem Maresium loco 11. Th. 58. Si enim nostra justificatio per novos fidei actus applicatur atque extenditur ad peccata in quae quotidie labimur, ante actus illos novos ad ea se non actu extendebat, nec erat iis actu applicata: ac proinde peccata illa antequam committerentur, ex mente doctorum illorum virorum, actu remissa nondum erant. Sed fatendum est illos periculose loqui, & praetextum ac occasionem praebere doctrinam nostram calumniandi: ut manifestum est ex iis quae inde contra Reformatos deducere conatur author ille famosus, qui Christianae Ethices subversae illos, magna cum verborum pompa, non ita pridem accusavit.

Report a mistake in this passage