Theological Theses · §1399 · Louis Le Blanc de Beaulieu

Doctors who ‘deny’ image-adoration mean only absolute latria—they still allow the relative honor the Councils sanction

Some Roman doctors ‘deny’ image-adoration and cry calumny—yet Nicaea II, Constantinople VIII, and Trent anathematize refusal to adore images.

Their escape: they deny only absolute latria to images, while still allowing the Councils’ relative honor-cult.

Latin

XXX. Quod spectat Doctores Ecclesiae Romanae, videntur quidam eorum contraria docere iis quae ab istius Ecclesiae Conciliis definita jam ostendimus. Sunt enim qui simpliciter negant adorandas esse imagines, & clamant sibi per calumniam objici, quod Imagines Christi & Sanctorum adorent, ut fuit jam supra a nobis observatum. Cum tamen Ecclesiae Romanae Concilia, nempe Nicenum secundum & Constantinopolitanum, quod octavum Generale vocant, a Concilio Tridentino probata, anathemate sanxerint imaginibus esse deferendam adorationem. Verum mens istorum Doctorum non est Concilia jam dicta damnare, aut ab eorum doctrina ullo modo recedere. Etenim quum imagines negant esse adorandas, istud intelligunt de adoratione summa & absoluta, qua adoratur aliquid tanquam summus finis, & primum principium, ac omnis boni primarius author, quam adorationem soli Deo deberi agnoscunt; non vero de adoratione relativa, vel inferiori, qua imagines coli posse non negant, & quam solam etiam imaginibus tribuendam esse, Ecclesiae Romanae Concilia sanciunt.

Report a mistake in this passage