Theological Theses · §1400 · Louis Le Blanc de Beaulieu

Others teach images of God and Christ are to be adored with latria—yet call it relative or per accidens, so Councils still ‘agree’

Some leading Schoolmen even assign latria to images of God and Christ.

They salvage Council language by calling that latria relative or per accidens—joined to the prototype—not absolute latria per se.

Latin

XXXI. Contra vero inter eos qui in Schola Romana eminent reperiuntur multi, qui non docent simpliciter imagines esse adorandas, sed pertendunt imagines Dei Christique esse adorandas latria, quo nomine Schola Romana designare solet summum illum cultum qui Deo proprius est. Cum tamen Ecclesiae Romanae Concilia a latria sedulo distinguant adorationem quam volunt imaginibus Christi & Sanctorum deferri, ut pluribus ante ostendimus. Sed nec illi videri volunt a Conciliis illis dissentire, & sententiam suam cum Synodorum suarum definitionibus conciliari facile posse putant. Nempe dicunt imagines Dei Christique latria quidem esse colendas, non tamen propter se, sed propter prototypa, adeoque latriam illam, non absolutam, sed relativam esse; aut saltem cultum latriae illis deferri, non per se, sed per accidens, quatenus considerantur cum prototypo junctae, & unum quid cum illo constituentes. Jam vero Concilia quae nullis Imaginibus latriam deferri volunt, intelligenda esse de latria absoluta, non vero de relativa; aut de latria per se, non de latria per accidens.

Report a mistake in this passage