Despite diverse talk, Roman doctors agree with the Councils: images are owed cult and ‘adoration,’ with bow, kiss, incense, and lights as legitimate signs
Beneath the quarrel, Roman doctors lock step with the Councils on three points: images are for cult not bare memory; ‘adoration’ is a fair name; bare head, kiss, kneel, incense, and lights are lawful honor-signs.
Latin
XXXII. Itaque Doctores Ecclesiae Romanae, utut paulum diverse loquantur, de his tamen, quae sunt ab istius Ecclesiae Conciliis sancita & definita, inter se consentiunt. Primo, scilicet, imagines non ad simplicem commemorationem, in templis habendas & retinendas esse, sed imaginibus Christi, & Beatae Virginis, ac aliorum etiam sanctorum, aliquem cultum & honorem deberi, & merito posse tribui. Secundo honorem illum voce adorationis recte & bono sensu exprimi posse. Tertio reverentiae & submissionis signa, quae imaginibus illis exhibentur eas apertione capitis salutando, item eas osculando, genu coram illis flectendo, ac denique incense & luminaria offerendo, honoris illius esse notas legitimas, & minime culpandas.