Theological Theses · §1402 · Louis Le Blanc de Beaulieu

Vasquez: Catholic truth is that images are owed adoration-signs; iconomachs who withhold kiss and bow are heretics under Nicaea II

Vasquez: owed image-adoration (kiss, lights, incense, bare head) is Catholic truth.

Seventh-Synod ‘iconomachs’ who kept images for memory but refused bodily honor-signs were condemned—veneration without adoration is not enough.

Latin

XXXIII. Ac proinde merito Vasquez asserit, juxta Scholae Romanae mentem, Catholicam veritatem esse, quod imaginibus deferenda sit adoratio, hoc est, signa servitutis & submissionis, amplexu, luminaribus, oblatione suffituum, capitis nudatione, &c. Adeoque non simpliciter errantibus, sed Iconomachis haereticis accenset eos, qui tempore septimae Synodi, judicarunt imagines ubique retinendas esse, non ad solum ornatum, sed etiam ad excitandam fidelibus memoriam exemplaris, ut coram eis ipsum venerarentur, imaginibus tamen nullum signum honoris, aut submissionis, neque osculo, nec inclinatione corporis, nec alio modo exhibebant, quia istud dicebant esse idololatriam. Quare nec osculabantur imagines, neque ipsis corpus inclinabant, nec thurificabant: sed recti coram eis, in memoriam exemplaris excitati, in ipsum mente sola ferebantur. Quo nomine fuerunt in Synodo septima damnati; & contra eos in illa Synodo definitum est, non sufficere si quis dicat imagines se venerari, nisi illas etiam adoret. * In 3. part. Tho. tom. 1. disputat. 106. cap. 1. & 2.

Report a mistake in this passage