Vasquez's ground: no irrational thing is capable of honor per se—alone-adoration risks idolatry
Vasquez's ground: nothing irrational is capable of honor per se, because adoration is willed submission to a superior excellence.
Image-alone veneration can be branded folly or idolatry—servitude to the irrational, or attributing deity or dignity to it (Gentile error, not Christian religion).
Latin
LII. Fundamentum autem sententiae ejus est quod nulla res inanima, aut irrationalis sine rationali, capax est secundum se honoris, cultus, & reverentiae, seu adorationis. Et hoc quia adoratio est voluntas exhibendi alicui excellenti notam, & signum submissionis, excellentiae ipsius debitum: Jam vero animus submissionis, & servitutis erga illum ipsum versatur, quem quis apprehendit, ut sibi superiorem, & excellentia majori praeditum, qualis respectu hominis non est imago sine exemplari considerata. Ut pluribus exponit ipse disputationis jam dictae capite nono. ubi etiam affirmat, illum qui imaginem per se, non adorato in ipsa exemplari, veneratur, stultitiae, seu idololatriae infimulari posse: aut quia rei irrationali se subjicit, & contra rectam rationem se servum exhibet: aut quia dum illi se submittit, aliquod numen, aut dignitatem, aut virtutem ei tribuit; quod est error gentilium, non Christianorum religio.