Theological Theses · §1422 · Louis Le Blanc de Beaulieu

Vasquez: adoration's one act has exterior mark plus interior affect of submission

Vasquez: one adoration-act has two parts—exterior mark (kneel, bare the head) plus interior affect of submission.

Without the affect, the gesture is not cult (it could be a joke); both together make one honor-act, as virtue's interior and exterior do.

Latin

LIII. Caeterum, quod etiam ex jam dictis satis colligitur, observat idem Vasquez, actum adorationis duobus constare. Unum est nota exterior submissionis, ut genuflexio, capitis apertio, &c. Alterum est submissionis affectus, quo quis ex apprehensione excellentiae, & dignitatis, alicui ut excellenti, notam illam vult exhibere; sine quo nota exterior non esset adoratio, & cultus; cum ea fieri posset animo quoque joci aut irrisionis. Nec enim nota exterior, & interior affectus submissionis, duae sunt adorationes: sed ex utroque unus actus reverentiae & honoris constat: sicut in universum actus virtutis, interiori, & exteriori constituitur.

Report a mistake in this passage