Theological Theses · §1444 · Louis Le Blanc de Beaulieu

Roman reply A: Vazquez and others call the ban a positive ceremonial law abrogated by the Gospel

First Roman escape: grant the ban’s breadth, then reclassify it as positive ceremonial law canceled by the Gospel.

Vazquez (Thomas III, disp. 104) leads; Lorinus, Catharinus, Ayala, and Soto follow.

Latin

XIV. Ad hoc varia respondent Doctores Scholae Romanae, sed quae refellere difficile non est. Primo enim nonnulli sunt, qui concedunt quidem isto Dei praecepto, omnem prorsus imaginum adorationem & cultum prohiberi, qualiscunque tandem ille sit, ac in eo mentem Dei esse ne ullae effigies, vel alicujus creaturae, vel Dei ipsius colendae proponantur, & modo adorationi accommodato erigantur, atque constituantur. Sed pertendunt istud praeceptum positivum esse & ceremoniale; adeoque fuisse Evangelio abrogatum, ut caetera quae ad ritus legales pertinebant: neque amplius Ecclesiam Christianam eo teneri, & ad observationem ejus esse obstrictam. Haec est sententia Gabrielis Vazquez, quam fuse proponit, & tueri conatur Tomo primo in Tertiam Thomae, Disputatione centesima quarta. Eam quoque amplectitur Lorinus Jesuita scribens in caput decimum septimum Actuum Apostolicorum. Qui in re sequuntur Ambrosium Catharinum, Martinum de Ayala, & Dominicum a Soto, superioris seculi scriptores.

Report a mistake in this passage