Relative cult is exactly what the precept forbids—no sane painter treats the panel as absolute God
Everyday sense: anyone who paints God and bows to the panel means relative honor through it—not absolute godhood of paint.
The precept targets precisely that relative move; absolute tablet-worship is too absurd to need its own ban.
Latin
XXVI. Quam vanum sit autem istud effugium, inde manifestum est, quod sensus communis dictat, eum qui pingit, vel fingit imaginem aliquam Dei qui in coelis est, aut aliarum quae sunt in eis potestatum, eique imagini aliquem cultum & honorem religiose defert, id eo animo facere, ut per illam Deum honoret, & alia ad quorum similitudinem facta est; ac proinde honorem qui in isto casu imagini defertur, ad alium referri, & sic non absolutum, sed relativum esse. At hoc ipsum est praecise quod Deus hoc praecepto vetat; non vero solum ne quis imaginem Dei faciat, eique cultum exhibeat, non propter Deum quem illa exprimi existimat, sed tantum propter ipsam, quam habeat pro summo Deo, qui illa exprimitur: quod ita absurdum est & contradictorium, ut cadere non possit in eum, qui saltem adhuc aliquo modo ratione utitur. Quo modo enim ille ipse, qui Dei imaginem in tabula pingi curat, in animum suum inducere poterit, tabellam illam esse ipsum Deum, quem in ea voluit esse repraesentatum, eique tabellae deberi summum religionis cultum, non propter numen cujus imago est, sed propter ipsam quam scit meris coloribus & lineis constare? Quae insomnia tam rara est atque inusitata, ut non opus fuerit illam singulari interdicto in lege cohiberi.