Theological Theses · §1462 · Louis Le Blanc de Beaulieu

Joram’s calf-cult judged less than Baal-statues—because it claimed the true God, wrongly imaged

Spirit ranks Joram’s calf-sin below Baal-sun worship: calves claimed Jehovah; Baal swapped in a creature.

That ranking collapses if the calves were taken as literal gods or Apis—so relative Jehovah-cult is the better reading, and still condemned.

Latin

XXXII. Ac praeterea idem aperte colligitur, ex iis quae dicuntur de Joram filio Achab, ejusdem libri capite tertio. Sic enim de isto Joram loquitur historicus sacer, Fecit malum coram Domino, sed non sicut pater suus & mater. Abstulit enim statuas Baal quas fecerat pater ejus. Veruntamen in peccatis Jeroboam filii Nabat, qui peccare fecit Israel, adhaesit, nec recessit ab eis. Ubi Spiritus Sancti judicio, quanquam graviter peccaret Rex Joram colens vitulos aureos; peccatum tamen ejus minus grave declaratur, quam peccatum eorum qui statuas Baalis, id est, solis colebant. Unde hoc, nisi quia cultores Baal creaturam simpliciter creatori substituiebant, Solem, scilicet, in suis statuis loco veri Dei colentes; Jeroboam vero & ejus successores, in eo tantum peccabant, quod verum Deum Israel se colere professi, illum colebant in imaginibus, contra voluntatem ejus, ab ipsis excogitatis. Si enim qui colebant vitulos, illos pro diis habebant, aut in iis colebant Apim Aegyptiorum bovem, profecto illorum impietas, hac in parte major adhuc & absurdior erat, quam eorum qui adorabant solem, quo nulla creaturarum visibilium videtur admiratione dignior, & propius Dei imaginem referre.

Report a mistake in this passage