Theological Theses · §1464 · Louis Le Blanc de Beaulieu

Ecce Dii tui Israel: plural form with singular sense; naming the image God means symbol, as papal ‘God the Father’ panels today

Plural Dii on the calves tracks Hebrew idiom, not a pantheon.

Calling the symbol God mirrors modern panels labeled God the Father—representation, not literal identity.

Latin

XXXIV. Neque est quod quis objiciat Jeroboam de vitulis a se consignatis dixisse, Ecce Dii tui Israel qui eduxerunt te de terra Aegypti, quod de vitulo aureo Israelitae jam in deserto dixerant. Etenim ex iis quae ante dicta sunt patet, primo verba quamvis sint pluralis numeri, sensum tamen ibi habere singularem, secundum linguae Hebraicae genium, & frequentem Scripturae usum. Deinde nomen Dei vitulis illis tribui, quia Dei symbola & imagines erant, non quod crederentur in se esse numen illud ipsum, quod antequam formarentur, Israelitas ex Aegypto miraculose eduxerat. Quemadmodum hodie, qui imaginem quandam habitu imperiali vel Papali effictam, dicunt esse Deum Patrem, non propterea credunt imaginem istam, sine ulla figura, & ad litteram esse Deum Patrem, sed solum ejus symbolum & repraesentationem.

Report a mistake in this passage