Bellarmino: feast-honor terminates also on the Saints secondarily—dulia under ‘religion’ in the general sense
Bellarmino lets feast-honor terminate on Saints also—primarily God, secondarily Saints.
He calls that dulia, and ‘religion’ only in the broad genus, not the special Godward virtue.
Latin
XXVII. Sed pertendunt alii, ac praecipue Bellarminus, honorem dierum festorum immediate & terminative pertinere etiam ad Sanctos, quanquam ad Deum primario, ad Sanctos tantum secundario spectet. Cujusmodi cultum dicunt esse duliae, non Latriae, & proinde religionis quidem cultum; sed religionis, non ut est nomen specialis virtutis, quae hominem erga Dei cultum bene disponit, sed ut est nomen generale. Sicut videre est apud Bellarminum de cultu Sanctorum lib. 3. cap. 16.