Theological Theses · §1517 · Louis Le Blanc de Beaulieu

Mendoza: Mary may receive latria by contact with Christ—secondary and respective, if scandal is avoided (Cajetan on Thomas)

The standard teaching is: Saints receive dulia, Mary receives hyperdulia—yet Mendoza asks if she may also take latria.

Three dignities: holiness (dulia), maternity (hyperdulia), contact with Christ (latria), as cross and nails do.

Cajetan’s Thomas: allowed as secondary respective latria if scandal is kept off—so Mendoza concludes.

Latin

XXXVII. Caeterum quamvis Doctores Ecclesiae Romanae adorationem qua Sancti coluntur, non ad Latriam, verum ad Duliam pertinere doceant, quam vero Beatae Virgini deferunt, ad Hyperduliam; nihilominus nonnulli eorum in quaestionem vocant, an non etiam Latria Virgo Maria possit adorari? Et ad quaestionem illam affirmative Respondent. Id praesertim videre est apud Franciscum Mendoza Jesuitam. Proposita enim ista quaestione, Utrum Beata Virgo adoratione Latriae adorari queat? Ad eam solvendam notat tria dignitatis genera in Virgine observari posse. Prima dignitas consistit in illius sanctitate, ob quam adoratione Duliae colendam esse dicit. Secunda in eo quod est mater Dei, propter quam Hyperduliae cultu adorandam esse statuit. Tertia in eo quod tetigit Christum Dominum nostrum, ratione cujus existimat Virginem adoratione Latriae coli posse. Sicut, ex sententia Thomae, crux, & clavi, aliaque quae Christi corpus tetigerunt, Latriae cultu colenda sunt. Postquam enim sibi multa in contrarium opposuit, quaestionem sic tandem concludit, Nihilominus dicendum est posse Beatam Virginem ratione solius contactus adorari adoratione Latriae. Neque divus Thomas absolute hoc negat, sed quando est scandalum aut periculum Idololatriae, ut ejus interpres Cajetanus exponit. Quare si quis idoneus sit ad discernendas rationes adorationis, & cavendum omne scandalum, poterat Beatam Virginem ratione contactus adorare adoratione Latriae: quamvis enim haec adoratio Latriae non sit primaria & absoluta, est tamen secundaria & respectiva, ab uno eodemque habitu Religionis proficiscens. In Virid. lib. 2. de Floribus sacris problem. 4. Ut refertur apud Carolum Drelincurtium de honore Beatae Virgini debito Tom. 1. pag. 355.

Report a mistake in this passage