Bellarmino/Perron: no asking Saints as authors of grace—absolute prayer to God alone; relative ‘pray for us’ to Saints
Bellarmino: never ask Saints as authors of glory or grace—only that they obtain from God.
Perron: absolute prayer (author of goods) for God alone; relative prayer (‘pray for us’) for Saints.
Latin
LII. Similiter haec est assertio Bellarmini, Non licet a Sanctis petere, ut nobis tanquam authores divinorum beneficiorum, gloriam, vel gratiam aliaque ad beatitudinem media concedant. Adeoque, juxta ipsum, nihil debemus a Sanctis petere, nisi ut a Deo impetrent quae nobis utilia sunt. De Sanct. beatitudine lib. 1. cap. 17. Cardinalis Perronius Priorem invocationem, qua aliquis invocatur, ut ipse bonorum author: orationem absolutam vocat: Posteriorem, qua aliquis rogatur, ut pro nobis oret, orationem relativam, quae scilicet, non in ipso, sed in Deo terminatur. Et priorem illam quoque soli Deo reservandam, sola vero posteriori apud Sanctos utendum docet. Adversus Regis Magnae Britanniae responsum lib. 5. cap. 1.