Reason: what God grants by prayer is not done by Saintly command—authors treat Saints as sub-God givers (Costerus)
Reason: God’s gifts answered by prayer are not done by a Saint’s command.
Hymn authors treat Saints as under-God givers and administrators—Costerus: ask them both to intercede and to help.
His Ave Maris Stella gloss: loose by prayers, merits, authority, empire.
Latin
LX. Certe ratio non patitur, ut quae precibus a Deo impetramus, ea dicamus facere jussu, potestate, praecepto. Ac proinde precum illarum authores aliud sibi voluisse videntur, quam ut simpliciter a Sanctis peterent, ut bona quae ipsos rogabant, precibus suis a Deo impetrarent; ac videntur Sanctos habuisse, non tantum pro suis apud Deum intercessoribus, sed etiam pro bonorum illorum, sub Deo, largitoribus, ac administratoribus; quales etiam Costerus, loco supra citato, testatur illos se existimare, asserens Sanctos esse administratores bonorum Dei. Unde postea concludit, Sanctos esse rogandos, tum ut pro nobis apud Deum intercedant, tum ut ipsi nobis opitulentur. Enchirid. cap. 12. in expositione quintae propositionis. Juxta quod idem Costerus scribens in hymnum, Ave Maris Stella, in verba istius hymni, solve vincla reis, hac utitur glossa, Solve precibus, solve meritis, solve authoritate, solve imperio. Externa omnia vincula solo nutu & voluntate removere potes. Et alia ejusdem hymni verba Mala nostra pelle, explicans: Mala igitur, inquit, nostra pelle oratione, meritis, potestate.