Theological Theses · §1551 · Louis Le Blanc de Beaulieu

Even temporal goods: Salazar’s householder analogy—Mary holds the keys of worldly expenses

Not only spiritual goods: Salazar compares Mary to a trusted wife holding the household keys.

God gives her guardianship of temporal goods—worldly outlays pass through her hands.

Latin

LXXI. Neque id tantum de bonis spiritualibus intelligi volunt, sed etiam de temporalibus. Sic enim idem Salazar ea de re Philosophatur, solent, inquit, viri generosi & uxorum amantes, eisdemque plurimum fidentes, pecuniae claves & tutelam eis committere, & quicquid domesticarum expensarum est eis tradere: ipsi vero aliis gravioribus muneribus vacant. Ergo ad eundem modum Deus Opt. Max. sanctissimae sponsae suae Mariae tantundem tribuit, ac fidit, ut ipsi temporalium bonorum tutelam, & claves dederit; adeo ut quicquid horum bonorum, in hac magna mundi domo expenditur, id per Mariae manus recensitum transeat, illius arbitrio distribuatur.

Report a mistake in this passage