Some say Mary made and governs the world—Biel, Alanus, Salazar after Bonaventure
Some go further: Mary as cause who made, conserves, and governs the world.
Biel and Alanus speak so; Salazar after Bonaventure: by her disposition the world she founded with God perseveres.
Latin
LXXII. Quin eo usque nonnulli progrediuntur in Ecclesia Romana, ut dicant Mariam esse rerum causam, & mundum fecisse, eumque conservare & gubernare. Quippe haec sunt verba Gabrielis Biel, Ad illam enim, scilicet Mariam, sicut ad medium, sicut ad arcam Dei, sicut ad veram causam, sicut ad negotium saeculorum respiciunt, & qui in caelo habitant: & qui in inferno: qui nos praecesserunt: & qui nos sumus: & qui sequentur: & Nati natorum, & qui nascentur ab illis. Et de eadem Alanus, qui ut Sanctus colitur, totidem verbis dicit, Haec Maria est omnium Domina, quae mundum fecit universum, & quae in eo sunt omnia conservat & gubernat. Idcirco Salazar post Bonaventuram, non veretur virgini dicere, Dispositione tua Virgo sanctissima perseverat mundus, quem & tu cum Deo ab initio fundasti.