Theological Theses · §1553 · Louis Le Blanc de Beaulieu

Bernardinus of Siena: Mary did more for God than God for man—Rivet and Drelincourt collect the sayings

Bernardinus of Siena: Mary did more for God than God for humankind—so God is much obliged to us for her sake.

Rivet and Drelincourt gather such sayings; Le Blanc sends the curious reader there.

Latin

LXXIII. Neque haec adhuc videntur ipsis satis. Addunt Virginem plus fecisse Deo, quam videtur ipse Deus fecisse generi humano. Postquam enim Bernardinus alter, nempe Senensis, qui fuit in numerum Sanctorum relatus, longam comparationem inter Deum & Beatam Virginem instituit, concludit tandem his verbis, Reddendo ergo singula singulis scilicet quod fecit Deus homini, & quod fecit Beata Virgo ipsi Deo, videtis, ut pro solatio dicere liceat, quod plus Maria Deo, quam ipse Deus homini fecit: Unde Deus propter Virginem obligatur nobis plurimum. Quae pluribus deducta, & suis locis citata videre est, apud Andream Rivetum, lib. 2. Apologiae pro Sanctissima Virgine Maria. Et apud Carolum Drelincourtium libris accurate & prolixe scriptis de Honore Beatae Virgini Mariae debito: ex quibus haec modo de multis excerpta sunt: & ad quos curiosum lectorem remittimus, si cui plura hujusmodi legere, & apud authores inquirere libeat.

Report a mistake in this passage