Private only, yet not disapproved: sainted speakers, approved books, pastors fostering popular devotion
These sayings are private, not conciliar definitions—yet Rome does not disapprove.
Evidence: the harshest speakers are canonized; books carry episcopal and even papal approbation; pastors foster them in popular devotion.
Latin
LXXIV. Caeterum ista quidem a privatis tantum Doctoribus dicuntur: nec sunt authoritate publica definita, verum ea Ecclesia Romana non improbari, non pauca nec levia manifestum faciunt. Et primo quidem hoc inde colligitur, quod qui durius sunt ea de re locuti, in Sanctorum numero habentur, ut Bernardinus Senensis, Antoninus, Alanus, Bonaventura. Non leve quoque hujus rei indicium est, quod libri in quibus talia leguntur, sunt plerique Doctorum atque Episcoporum approbatione muniti, imo nonnulli Pontificum ipsorum. Praesertim vero quod ista magno studio inserta sunt & diligenter inculcata libris qui in manus populi traduntur, & devotionis plebis fovendae destinati sunt, idque non prohibentibus, neque reclamantibus, sed potius aperte faventibus Episcopis, & reliquis Pastoribus.