When Protestants object, grave Romans excuse rather than openly damn—Bellarmino, Richelieu, Camus
Protestant objections meet excuse, not open damnation, from heavy Roman names.
Bellarmino, Richelieu, and Camus vs Drelincourt illustrate the pattern.
Latin
LXXV. Praeterea hujus rei argumentum est, quod quum Protestantes ista objiciunt, viris in Ecclesia Romana gravibus, & magni nominis, ea nolunt aperte damnare; sed modis omnibus excusare conantur: ut videre est apud Cardinales, Bellarminum, atque Richelium. Et apud Petrum le Camus, Episcopum illum multitudine scriptorum, ante paucos annos, celebrem, in sua collatione cum Carolo Drelincourtio, circa honorem Beatae Virgini Mariae debitum.