Expurgatory Indices leave Marian extremes untouched while cutting Augustine’s anti-temple-to-Saints lines
Expurgatory Indices scrub suspects—but leave these Marian extremes untouched.
They even cut Augustine’s lines against temples to Saints/Angels, while Bernardinus, Bembo, Costerus, Catharinus pass.
Latin
LXXVI. Denique idem probant Indices expurgatorii, qui accurate notant & deleri quoque jubent quae suspecta, aut etiam ambigua videntur, in scriptoribus Ecclesiae Romanae: Et tamen intacta sinunt quae in hoc negotio, scandalum Reformatis movent, & quotidie ab illis observantur & objiciuntur, ut modum & rationem omnem longe excedentia. Nec enim quae ex Bernardino, Bembo, Costero, Catharino, citavimus, ulla censura notantur in Indicibus expurgatoriis. Qui tamen Indices jubent, ex Indicibus Augustini deleri sequentes propositiones, Sanctis nec templa statuimus, nec sacrificia. Templa Angelis non sunt constituenda. Sanctis aedificare templa non licet. Templa creaturis aedificare sacrilegium est. Unde merito colligimus illis quibus censura librorum in Ecclesia Romana commissa est, has quidem propositiones aut improbari aut suspectas esse; minime vero illas de quibus jam agimus, & in quibus elogia supra citata B. Virgini tribuuntur.