Theological Theses · §1557 · Louis Le Blanc de Beaulieu

Relics and images deferred; of faith that Saints may be invoked—yet not necessary that each Catholic actually invoke them (Holden)

Relics and images matter most for Saint-honor but are reserved for a later dispute.

Of faith: Saints may be licitly invoked—yet not that every Catholic must actually invoke them.

Holden: invocation is useful, not a binding actual duty; some Catholics are saved who never invoked Saints.

Romana closes at LXXVII; next frontier is Pars Secunda (Reformata).

Latin

LXXVII. Porro ad honorem Sanctorum in Ecclesia Romana, maxime facere videtur cultus qui defertur eorum reliquiis, & imagines quae illorum locis sacris statuuntur, & variis modis coluntur, sed ista speciali disputationi reservare visum est. Hic solum monendum superest rem quidem esse de fide in Ecclesia Romana, ut credamus Sanctos licite & pie invocari posse: caeterum fatentur non esse necesse, ut fideles singuli Sanctos orent & invocent: posse enim aliquem ad salutem pervenire, Deum per Christum invocando, absque tali invocatione. Ut videre est apud Henricum Holden de resolutione fidei lib. 2. cap. 7. Profitemur quidem, inquit, posse Sanctos haud inutiliter invocari: sed teneri Catholicos omnes ad actuale hujusmodi invocationis exercitium, nullatenus tanquam veritatem Christianam asserimus. Poterunt namque salvari, imo & reipsa salvantur forsan aliqui Catholici, qui Sanctos in caelo coronatos nunquam invocaverunt.

Report a mistake in this passage