Theological Theses · §300 · Louis Le Blanc de Beaulieu

John 21: not every deed is written — enough is written for saving knowledge of Christ

Click or tap any sentence to jump there. The side buttons skip a paragraph.

We never claimed every deed of Jesus is in the book.

What is claimed: the whole doctrine needful for salvation is written.

John 20 sets the measure: enough signs for knowing Christ unto life.

Unwritten deeds do not open a second equal rule beside Scripture.

Latin

VI. Quod attinet ad alterum locum, ubi Joannes affirmat non omnia fuisse scripta quae fecit Christus, neque mundum capere posse libros qui de iis scribi possent, respondeo neque nos dicere omnia Christi facta scripta fuisse: sed solummodo totam ejus doctrinam, quantum ad salutem sufficit. De gestis vero Christi tantum scriptum est, quantum satis est ut Christum possimus cognoscere, & per notitiam ejus ad vitam aeternam pervenire, ut docet idem Joannes cap. 20. Multa, inquit, alia signa edidit Jesus in conspectu discipulorum suorum quae non sunt scripta in hoc libro. Haec autem scripta sunt ut credatis Jesum esse Christum Dei filium, & ut credentes, vitam habeatis per nomen ejus.

Report a mistake in this passage