XII. Sed quicquid ille & alii senserint, certum est tam ex Scriptura, quam ex recta ratione, Deum omnino esse incorporeum. Primo enim Scriptura Deum diserte spiritum appellat Joan. 4. Nam inquit Christus, Deus spiritus est. Spiritus autem & corpus opponuntur. 2. Docet Scriptura Deum ubique esse & omnia replere. Psal. 139. Quo ibo a Spiritu tuo, & quo fugiam a facie tua? &c. Et Jer. 23. Annon caelum & terram ego impleo, inquit Dominus? Jam autem si Deus esset corpus & extensum quid, non posset ubique esse & omnia replere, quin duo corpora simul essent, & daretur penetratio dimensionum, quod absurdum est & impossibile. Ac denique Scriptura satis indicat Deum non esse corpus, dum negat ullum fingi posse corporeum simulachrum quod sit Deo simile. Ut Isaiae 40. cui similem facietis Deum, aut quam imaginem ponetis ei? Et Act. 17. Non debemus existimare sculpturae artis & cogitationis hominis divinum esse simile.