Theological Theses · §383 · Louis Le Blanc de Beaulieu

Image of God is spiritual — human members of God are metaphor

Click or tap any sentence to jump there. The side buttons skip a paragraph.

Anthropomorphites abused imago Dei into bodily members.

Image = intellect, will, grace-gifts — not limb-shape.

God's ears/eyes/hands in Scripture are metaphor for knowledge and power.

Latin

XIII. Anthropomorphitae quidem errori suo obtendebant authoritatem Scripturae, quae dicit hominem factum esse ad imaginem & similitudinem Dei, unde colligebant Deum habere membra similia humanis. Sed imago Dei in homine non consistit in membrorum situ & conformatione, verum in spiritualibus animae facultatibus, intellectu, scilicet, & voluntate: ac praeterea in donis variis, quibus anima per Dei gratiam decoratur. Quod autem Scriptura variis in locis Deo membra humana tribuit, veluti aures, oculos, manus, pedes, metaphorice intelligendum est. Nam aures & oculi, verbi causa, Deo tribuuntur ut per id significetur nihil ipsi esse occultum, omniaque dicta & facta nostra ipsi probe nota & perspecta esse. Etenim aures & oculi sunt instrumenta visus & auditus, quibus percipimus ea quae fiunt & dicuntur. Et similiter quia manus sunt actionum nostrarum instrumenta, per manum Dei significatur illius potentia & vis illa qua res efficit. Et ita de reliquis.

Report a mistake in this passage