Theological Theses · §389 · Louis Le Blanc de Beaulieu

Fourth composition: nature and subsistence in creatures

Click or tap any sentence to jump there. The side buttons skip a paragraph.

Fourth composition: nature vs subsistence (person/suppositum).

Peter ≠ his humanity; Gabriel ≠ angelic nature.

Concrete and abstract names split in creatures.

Latin

XIX. Nec etiam ipsi competit quarta compositio, quae a nobis commemorata est, ex natura, nempe, & subsistentia, sive eo quod personam & suppositum constituit. Haec duo quidem in rebus creatis distingui docuimus. Quippe in eis aliud est natura & essentia, & aliud quod naturam habet. Sicut aliud est Petrus, & aliud humanitas quae est in Petro. Et hoc quoniam praeter humanitatem, in Petro est aliquid quod personam Petri constituit, videlicet, subsistentia, quae (ut supra probatum est) a natura realiter differt. Atque etiam in Petro est differentia quaedam singularis, quae naturam humanam in Petro, ad Petrum contrahit & restringit ad ipsum, quod alioqui pluribus commune est. Ideoque in rebus creatis nominibus concretis & abstractis non idem omnino significatur: Nec unum dici de alio potest. Nam Petrus non est sua humanitas. Nec humanitas Petri est Petrus ipse. Ut nec Gabriel est ipsa natura Angelica, nec natura est ipse Gabriel.

Report a mistake in this passage