Click or tap any sentence to jump there. The side buttons skip a paragraph.
Divine nature is singular — no contracting difference needed.
Subsistence is not really other than essence in God.
Else quaternity (nature + three persons); perfect essence needs no add-on to subsist.
Latin
XX. Sed distinctio illa in Deo locum non habet. Nam in Deo Divinae naturae nihil est superadditum quod ab ipsa diversum sit. Etenim natura divina est aliquid singulare, quod multiplicari non potest. Ideoque opus non habet differentia ulla contrahente quia fiat Deo propria: sicut Petri humanitas Petri fit propria per quandam differentiam singularem. Nec etiam in Deo subsistentia est aliquid ab essentia realiter distinctum. Sed personae divinae & essentia divina idem sunt. Alioqui non trinitas, sed quaternitas quaedam in Deo concipienda esset, nempe natura divina, & tres personae, sive subsistentiae. Et hoc quoque exigit divina perfectio. Nam cum essentiae divinae nihil desit, sed ipsa sit simpliciter & absolute perfecta, & omnem in suo conceptu perfectionem includat, non alia re ad subsistendum eget, nec quicquam ipsi superaddi potest.