Theological Theses · §415 · Louis Le Blanc de Beaulieu

Uncaused first being — fountain of all entity and perfection

Click or tap any sentence to jump there. The side buttons skip a paragraph.

Creatures' bounded perfections prove they received being from another.

First being has no cause — exists by His essence.

He is the fountain of all entity and perfection — not a measured grade.

Latin

XVII. Sed praeterea quod in Deo sit omnis perfectio quae esse & haberi potest, inde, ut jam dictum, aliunde probatur, quod Deus qui est prima rerum omnium causa nullam ipse causam habet, sed est primum ens omnino independens, quod a seipso est, non ab ullo alio. Nam quod rerum creatarum natura & perfectio certa & determinata est, ita ut haec habeat unam perfectionem, ista vero aliam: inde fit quod ab alio suum esse acceperunt. Istud enim earum discrimen, & ista determinatio, omnino referri debet ad causam efficientem, quae singulis talem naturam indulsit, istumque, non alium, perfectionis gradum. Adeoque primum ens, quod suum esse non accepit ab alio, sed per seipsum est, & vi suae essentiae existit, non potest habere certam perfectionis mensuram, & esse quiddam ad hoc & illud determinatum: sed est ipse totius esse fons & origo prima, quae in se continet omnem entitatem & perfectionem.

Report a mistake in this passage