Animals — sensitive life and local motion
Animals: more organs, freer motions than plants.
Not place-fixed; vary acts by sensory impressions.
Sensitive + motion faculties above vegetative life.
Latin
VII. Sed praeter istud primum & infimum viventium genus, in terrae superficie, in aquis, in aere ipso extant corpora plurima longe pluribus & magis admirandis organis distincta, & quae etiam nobilioribus facultatibus pollent, motusque multo plures & magis diversos exercere possunt. Etenim non solum vim habent alimento intus suscepto seipsa nutriendi, & augmentum sumendi, ac simile sibi procreandi: sed praeterea non sunt ut priora uni certo loco affixa, verum seipsa de loco in locum transferre valent, neque sunt, quemadmodum plantae, ad unum certum & simplex operationum genus a natura sic determinata, ut non possint nisi semper eodem modo moveri & agere: sed saepe aliter atque aliter agunt, & motus suos varie temperant, raro diversis impressionibus quas intus ab objectis variis suscipiunt mediantibus organis quae Philosophi sensoria appellant. Et illa sunt quae animalia vocantur, quae sponte supra terrae superficiem, in aere & in aquis variis motibus cientur, & per sensus objecta externa percipiunt: adeoque supra plantas pollent facultate sensitiva atque loco motiva.