Theological Theses · §483 · Louis Le Blanc de Beaulieu

Humans — spiritual soul above animal life

Click or tap any sentence to jump there. The side buttons skip a paragraph.

Body like the brutes — plus a higher acting principle.

Understand, reason, know God, reflect, free mastery of acts.

Intelligent / spiritual soul above sensitive and vegetative.

Latin

VIII. Verum supra omnia corpora viventia multum adhuc eminent homines. In iis oculis usuramus corpus brutorum corpori simile, nisi quod sit organis perfectioribus instructum, neque quicquam est in brutis, quod spectat vitam animalem, quod in iis non reperiatur. Sed in iis praeterea latet principium quoddam agendi ab eo quod est in brutis diversae plane naturae, unde procedunt motus & actiones quae nullo modo ex sola organorum fabrica, & forma ulla mere corporea consequi possunt: sed necessario tribuenda sunt cuidam principio spirituali & immateriali: qualia sunt intelligere & ratiocinari, Deum nosse, & res pure immateriales, in seipsum, & proprias operationes reflecti, &c. rerum causas inquirere, ac denique libertate uti, & esse propriarum actionum dominum. Quae arguunt in hominibus animam latere plane alterius generis quam sit sensitiva, & vegetativa, nempe, intelligentem, & ratiocinantem, ac proinde spiritualem, & immaterialem.

Report a mistake in this passage