Theological Theses · §503 · Louis Le Blanc de Beaulieu

Object in general — whatever can be known; omniscient

1 John 3:20 — God knows all.

Omnipotent parallel → omniscient.

Gaps in knowledge would bound and un-infinite Him.

Latin

VI. Quod ad primum attinet, scientiae divinae objectum in genere est quicquid sciri & cognosci potest. Deus enim novit omnia, ut docet Joan. Epist. 1. cap. 3. 20. Itaque quemadmodum dicitur omnipotens, sic quoque dici potest omniscius. Quod exigit plane ejus infinitas & summa perfectio alio loco a nobis demonstrata. Si enim Deus non novisset omnia, sed quaedam ipsum fugerent, & ab eo ignorarentur, abesset ab eo aliqua perfectio, & scientia ejus aliquos terminos & limites haberet, ultra quos non extenderetur, adeoque prorsus infinita non esset.

Report a mistake in this passage