XI. Idem quoque docet Petrus a Sancto Joseph in Idea Theologiae speculativae. Ubi libro primo, capite decimo nono, haec est illius Resolutio quarta. Ex parte praedestinati non datur causa praedestinationis ad primam gratiam. Quod probat ex illo Pauli, Quis te discernit? Unde colligit hominem non esse causam illius discriminis, quo praedestinatus distinguitur a non praedestinato, sed meram misericordiam Dei tale discrimen inter utrumque constituentis: quod falsum esset, si homo naturaliter Deo praeberet motivum, seu rationem eum praedestinandi prae alio, ad gratiae auxilia quibus salus comparatur. Atque eandem sententiam inter recentiores tenent Dominicus Bannez, Estius, Puteanus, Eustachius a Sancto Paulo, & alii plurimi, quorum singulorum testimonia referre taediosum nimis & superfluum esset.