Molina — no cause of the integral effect; agrees with Thomas
Molina: no cause in us for the integral effect.
Even preparation-for-grace is inside the effect (particular help).
Assents to Thomas ST I q.23 a.5 — reason only from God’s side.
Latin
XII. Quin haec est ipsius Molinae sententia. Asserat enim praedestinationis quoad integrum effectum non dari causam ex parte praedestinati. Et hoc probat quia quicquid est in homine, quo in vitam aeternam dirigitur, comprehenditur ut integro effectu praedestinationis, etiam ipsa praeparatio ad gratiam, quae non fit nisi per auxilium particulare Dei. Ergo nulla ratione fieri potest, ut integri effectus praedestinationis aliqua causa ex parte nostri reperiatur. Praedestinatio igitur hoc modo sumpta ex parte effectus habet pro ratione divinam voluntatem, ad quam totus effectus praedestinationis ordinatur ut in finem, & ex qua, sicut ex principio movente, procedit. Unde est quod postea assentitur Thomae dicenti, Ex parte hominum praedestinatorum & reproborum nullam esse causam, sive rationem, quare quidam eorum sint a Deo praedestinati, alii vero reprobati; sed rationem sumendam, reddendamque esse ex parte Dei. Quaest. 23. art. 5. & d. Disput. 1. Memb. 5.