Theological Theses · §540 · Louis Le Blanc de Beaulieu

Collective effects uncaused — but one effect may cause another

Collective package of effects: no cause in man.

Still: one effect can cause another effect.

New question: glory-election vs grace-decree — foresight or absolute?

Latin

XIII. Porro quamvis Doctores Ecclesiae Romanae communiter censent omnes effectus praedestinationis simul & collective sumptos, nullam omnino causam in homine habere, nec ex ullo hominis merito, vel opere pendere, sed ex Dei quadam voluntate omnino gratuita & absoluta homini conferri, adeoque nullam ex parte hominis dari, vel reperiri causam divinae praedestinationis ad omnes suos effectus relatae, est tamen communis eorum sententia unum effectum praedestinationis esse non tantum rationem, sed vere causam alterius effectus ejusdem praedestinationis: & sic unum effectum esse posse rationem, & causam, saltem improprie dictam, praedestinationis, prout refertur ad alium effectum. Quo posito quaerunt, An praedestinatio seu electio hominis ad gloriam, prout consideratur distincte a decreto de conferenda homini gratia, habeat aliquam in homine causam, & facta sit ex fide & meritis praevisis, An vero sit omnino gratuita & absoluta, & secundum nostrum concipiendi modum, debeat censeri fieri ante praevisionem fidei & bonorum operum, adeoque nullam ex parte hominis rationem vel causam habeat.

Report a mistake in this passage