Theological Theses · §541 · Louis Le Blanc de Beaulieu

Many hold glory-election absolute — grace given to merit destined glory

Agree: glory conferred from merits in time.

Many: eternal glory-election still absolute / beneplacitum.

Grace given so they can merit the already-destined glory.

Latin

XIV. Super qua re variae sunt in Ecclesia Romana Doctorum sententiae. Quamvis enim in eo conveniant, quod gloria detur homini ex meritis, quodque Deus gloriam a meritis dare homini decreverit, eorum tamen multi, & quidem Doctissimi atque celeberrimi, docent electionem hominis ad gloriam omnimodo gratuitam esse, & pendere a solo Dei beneplacito. Nempe volunt Deum ab aeterno certis hominibus gloriam caelestem gratuito destinasse atque praeparavisse, sed tamen voluisse ut per merita ad illam pervenirent, & propterea decrevisse illis dare gratiam, qua possent gloriam ipsis destinatam mereri: ita ut donatio gloriae cadat sub meritum, nec omnino gratuita sit, decretum vero de gloria donanda sub meritum non cadat, sed sit simpliciter & absolute gratuitum.

Report a mistake in this passage