Object of praedestinatio — parallel opinion-splits in both Schools
Effect-disputes and object-disputes travel together in both Schools.
Question: under what way or aspect is man object to God predestining?
Nearly the same opinion-splits in Reformed and Roman Schools.
Latin
XXXII. Quemadmodum autem Theologi tum Ecclesiae Romanae, tum Ecclesiae Reformatae, de effectis electionis & praedestinationis varie philosophantur, sic apud utrosque judicia variant, nec parva reperitur opinionum diversitas circa praedestinationis & electionis objectum, id est, quum quaeritur sub qua ratione, & quo respectu homo praedestinanti Deo objiciatur. Eademque propemodum sententiarum discrimina quae inveniuntur in Schola Reformata, in Schola quoque Romana locum habent. Ut apparere potest repetenti quae supra dicta sunt.