Creatable-object party in both Schools; fallen-object the commoner Roman view
Creatable-object party: Reformed and Roman (Scotus, Pighius, Naclantus, Catharinus, Estius, Mendoza, Báñez).
For them: creation & fall-permission are effects; object = possible/creatable man.
Majority of each School rejects that party.
Fallen-object is the commoner Roman view — and the more common Reformed too.
Latin
XXXIII. Etenim, quod est valde observandum, quemadmodum sunt inter Reformatos nonnulli, qui praedestinationis objectum esse putant simpliciter hominem creabilem, minime vero hominem consideratum ut jam condendum & lapsum, quique censent decreto praedestinationis antecedaneum non esse praevisionem lapsus & creationis ejus qui eligitur, sic eandem quoque sententiam tuentur in Ecclesia Romana non pauci, omnes illi, scilicet, qui creationem praedestinatorum, & permissionem lapsus eorum in peccatum, inter effectus praedestinationis locum habere existimant, quique contendunt creationem ipsam ingredi decretum praedestinationis, & esse medium ad finem illius consequendum isti fini a Deo praedestinante subordinatum. Quo de numero post Scotum, Pighium, Naclantum, Catharinum, supra docuimus esse Gulielmum Estium, Alphonsum Mendozam & Dominicum Bannes, ex cujus doctrina, loco supra citato, Deo praedestinanti objicitur homo duntaxat possibilis. Ac sicut in Schola Romana plurimi ab hac sententia recedunt, ita quoque illam damnat & improbat major pars Doctorum Scholae Reformatae. Et denique sicuti plures inter Reformatos objectum praedestinationis constituunt hominem lapsum, sic etiam in Schola Romana haec sententia communiter obtinet.