Much of the dispute over predestination's object is about words
How much does the object/effects question matter? Much debate.
Dissenters define praedestinatio unequally — more vs fewer decrees under the word.
Creatable-object party enlarges the definition to include create-and-permit-fall.
Mendoza even draws universal providence toward praedestinatio — then creation must be an effect.
Latin
XXXIV. Jam autem si quis quaerat quanti momenti sit illa quaestio de praedestinationis objecto atque effectibus, Respondeo in illa videri multum esse logomachiae. Etenim qui circa haec dissentiunt, praedestinationem non eodem modo definiunt: sed alii sub hac voce plura, alii vero pauciora decreta divina comprehendi volunt. Et hunc & illum actum divinae providentiae in praedestinatione includi hi quidem negant, illi vero affirmant. Nam qui praedestinationis objectum faciunt hominem creabilem vel possibilem, sic ampliant definitionem electionis & praedestinationis, ut illam ingrediatur divinum propositum de homine creando & lapsu ejus permittendo; imo nonnulli, ut Alphonsus Mendoza, universam providentiam ad praedestinationem quodammodo revocant. Quo posito necesse est effectum ejus esse creationem; & hominem consideratum, ut jam a Deo creandum, non recte ejus objectum constitui.