Firm assent without demonstration of absolute impossibility.
From many signs/indices: morally can’t be otherwise (contrary not absolutely impossible).
Letter example: hand, style, contents — still possible an evil genius forged it.
Latin
VIII. Praeterea intellectus quandoque rei cuipiam firmum assensum praebet, non propter aliquam demonstrationem, cujus vi clare percipiat simpliciter impossibile esse ut res aliter se habeat, sed quia ex multis signis & indiciis colligit & judicat revera rem ita se habere, neque ut res sunt, & moraliter loquendo, fieri posse ut alio modo se habeat, quamvis contrarium non sit absolute impossibile. Sic vir, qui ab uxore aut viro familiari epistolam aliquam accipit non dubitat quin sit illius, sed istud pro certo sibi persuadet, eo adductus characterum ductibus, stili ratione, materia contenti, aliisque similibus: quamvis fieri possit ut malus aliquis genius simile quiddam effinxerit.